monumenta.ch > Plinius > sectio 211

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 211
{XXXIX} His addemus etiamnum unam Graecae inventionis scientiam vel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil desit in spectando terrarum situ indicatisque regionibus noscatur et cum qua cuique siderum societas sit sive cognatio dierum ac noctium quibusque inter se pares umbrae et aequa mundi convexitas. ergo reddetur hoc etiam, terraeque universae in membra caeli digerentur. plura sunt autem segmenta mundi, quae nostri circulos appellavere, Graeci parallelos.